monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS HEX. (a. 507|511) > 50
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XLIX. De constantia Eusebii propter Meletium. <<<    

Cassiodorus, 5, CAPUT L. Quomodo Iulianus, negata Christiana religione, bellum contra Constantium parabat, et de morte Constantii.

1 Haec igitur apud Orientales agebantur Ecclesias. Interea Iulianus Caesar bello devincens barbaros apud Rhenum fluvium residentes [An. Dom. 361], alios quidem peremit, alios cepit; claraque victoria decoratus, dum mediocritate vitae atque mansuetudine militibus gratus esset, ab eis appellatur Augustus. Hoc facto, nihil de Constantio cogitans, iudices ab illo factos honoribus mulcebat; et ad illius invidiam litteras proferebat, quibus ostenderet eum propter bellum contra Magnentium gestum, in Italiam barbaros induxisse.
2 Repente vero religione mutata, cum prius Christianus esse putaretur, semetipsum pontificem nominavit; et veniens ad templa paganorum, sacrificabat, subiectisque talia colere suadebat. Cumque Constantius propter bellum Persicum Antiochiae moraretur, sperans ille quia sine bello posset Illyricum detinere, ad eos agebat iter: dicens se velle Constantio satisfacere, tanquam non sponte, sed voluntate militum infulas imperii suscepisset. Dicitur itaque quia dum ad hos terminos accessisset, vindemia iam collecta, circa occasum pleiadum uvas denuo fuisse prolatas.
3 Insuper etiam imbrem ex aere descendentem, in eius veste simul et caeterorum guttas singulas crucis formasse signacula. Hoc facto, videbatur et ipsi et aliis, quia botris extra tempus illatis, bonum rei panderetur indicium; imber autem cadens vestem supra quam ceciderat roboraret. Alii vero dicebant, uvarum signum praeter tempus significare perditionem imperatoris ad instar huiusmodi botrorum, et parvi temporis fore eius imperium. Porro de cruce dicebant praenuntiare hoc signum, quia sit coeleste dogma Christianorum, et oporteat signari cunctos crucis indicio.
4 Unde cognoscitur quia diversa interpretati, quam dixerat imperator, veritate fraudati non sunt; utrumque enim opportune dictum sequens tempus ostendit. Cum audiret itaque Constantius contra se venire Iulianum, instructione belli Parthici derelicta, Constantinopolim veniebat. [SOZOMEN., lib. V, cap. 1, p. 394.]
5 Et Mopsucrenis inter Cilicas atque Cappadocas, nimia cogitatione apoplexiae passione defunctus est, consulatu Thauri et Florentii, tertia die mensis Novembris, anno vitae suae quadragesimo et quinto [An. Dom. 361]: ex quibus tredecim cum patre regnavit, viginti quinque post illum. [SOCRATES, lib. II, cap. 37. Edit. Christ. Vales. cap. 47, p. 161.]
6 Quo defuncto, Iulianus quidem iam Thracias obtinebat. Et non post multum Constantinopolim veniens, appellatus est imperator. [SOZOMEN., lib. V, cap. 1, p. 591.]
Cassiodorus HOME

bav823.212 bav824.155 bnf1603.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik